Liber Isaiae Prophetae*

Caput 16: Versus 4

Profugi mei.Qui me fugerunt, qui de Ecclesia egressi sunt, qui sensum suum sunt secuti, non doctrinam Spiritus sancti.Finitus est enim pulvis.Subito transit ad interfectionem Sennacherib, qui pulvis et miser, quia gloria ejus tanquam pulvis, quem projicit ventus a facie terrae, et miserabiliter ab hac luce migravit, occisus a filiis suis in templo Dei sui.
(* Traductions européennes)